JANUARIUS Mensis

JANUARIUS Mensis
JANUARIUS Mensis
a Iano dictus. Censorin. l. de Die Nat. c. 22. Ianuarius a Iano, cui attributus est, nomen traxit. Suaves autem sunt Graeci, qui sic dictum volunt qu. Α᾿ιωνάριον Suid. Αἰωνάριος, ὁ Ι᾿ανουάριος μὲν οῦτω Λογγίνος αὐτὸν ἑρμηνεῦσαι βιάζεται, ὡσανεὶ αἱῶνος πατέρα. Vel a Ianua. Porphyr. l. de antro Musarum: Διὸ Ι᾿ανούαν εἰπόντες τὴν θύραν, καὶ Ι᾿ανουάριον μῆνα τὸν θυραῖον προσεῖπον. Quam vis hoc Lat. etiam nonnullis placuit. Nic. Lloyd. Mensis hic, una cum Februario reliquis mensibus, quorum Romulus fuit auctor, a Numa Pompilio adiectus est, nomenque a Iano accepit, quod is huius instar, respiciat et finem transacti anni et principium futuri, vide Voss. de orig. et progr. Idol. l. 2. c. 17. Ei primas assignavit Numa, vel quia pacis studiosus Iano, utpote civilis vitae et terrae colendae auctori, plus quam Marti detulit: vel quôd, cum post brumam Sol ad nos cursum reflectens quasi de novo cursum suum incipiat, optimum iudicaverit, idem anni, quod Solis, esle principium: Iuxta Ovid. Fast. l. 1. v. 163.
Bruma novi prima est, veterisque novissima Solis,
Principium capiunt Phoebus et annus idem.
In tutela Iunonis erat, habuitque ex constitutione Numae dies 29. ex ordinatione autem C. Iulil Caesaris 31. qorum qui festi fuerint, vide infra. Apud Athenienses mensis hic Γαμηλιὼν dictus itidemque Iunoni Pronubae seu Coniugali sacer fuit: a voce γάμος, nuptiae, quae eo mense celebrari solebant. Apud Hebraeos ei mensis Tebeth respondit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 5. Fr. Roslaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 10. Godwyn. De Rit. Hebr. l. 3. c. 1. etc.
Festa mense Ianuario apud Rom. olim celebrari solita.
Kalendae omnes in Iunonis tutela erant, sed Ianuarii praeter ceteras fuêre celebres: Namque iis omne genus operis in sua quisque arte inchoabant: designati Consules Consulatum inibant, ab A. U. C. 601. Amici porro laetis precationibus saustum sibi invicem ominabantur, muneraque mittebant. Eodem die festum erat Iani: item festum dedicationis templorum Aesculapii et Iovis, in ins. Tiberina. III. post Kal. Vota it. Votorum dies dictus est, qua de re vide infra Vota. IX. die, qui erat V. Iduum, celebrabantur Agonia seu Agonalia: quibus Rex sacrorum arietem im molabat. XI. dies, Carmentalibus erat sacer, Eodem die Iuthurnae aedes dicata est, in campo Martio. XIII. seu Idus Iovi sacra fuit, ut Idus omnes, ideoque ovis mactabatur Idulis dicta. Eadem Octav. Imp. Aug. dictus, et provinciae in formam redctae sunt, Ovid. Tibicines item habitu muliebri urbem lustrârunt, quod alii ad Idus Iunii referunt. XV. die seu XIX. Kal. Febr. Carmentalia iterabantur. Post quae nullae amplius mensis huius feriae in Kal. annotatae sunt, sed dies omnes, usque ad IV. Kal. Febr. Comitiales fuisse dicuntur. Ovid. tamen adhuc aliquot celebritatum meminit, quas hîc subiungere visum est. XVI. die seu XVII. Kal. Februar. festum erat dedicationis templi Concordiae, quod a Camillo positum fuisse, Plutarch. docet: A' Livia, Ovid. XXIV. die, qui est IX. Kal. Februar. Sementinae feriae celebrabantur, quae tamen non statae, verum conceptivae, erant. His durantibus sacra in aede Telluris Cereri et Telluri fiebant. XXVII. die seu IV. Kal. Febr. festum fuit dedicationis templi Castoris et Pollucis. XXX. die, qui est III. Kal. Febr. festum Pacis erat. Lil. Greg. Giraldus in suo Kal. Rom. XXIX. diem huius mensis Equiriis assignat, quae ad prid. Idus Martii Ioh. Rosin. refert. Diis Penatibus quoque mense hoc sacrum fuisse factum, clarum est ex Kal. vet. rustico, quod Hub. Goltzius edidit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Январь — ← январь → Пн Вт Ср Чт Пт Сб Вс             1 2 3 …   Википедия

  • ONF. — noun Old Northern French In early form a. ONF. Jenever, Genever, = mod.F. Janvier:   L. Jānuārium, nom. Jānuārius (mensis), i.e. the month of <span style= font variant:small caps >Janus</small>, as presiding over the entrance into the …   Wiktionary

  • gennaio — {{hw}}{{gennaio}}{{/hw}}s. m. Primo mese dell anno nel calendario gregoriano, di 31 giorni. ETIMOLOGIA: dal lat. Januarius (mensis) ‘il mese di Giano (Janus)’, dio delle porte della casa e della città …   Enciclopedia di italiano

  • January — [14] The ancient Romans had a god named Janus whose head had two faces, looking in opposite directions. He was the tutelary deity of doorways, and his festival month was at the beginning of the year, when he could look both backwards at the old… …   The Hutchinson dictionary of word origins

  • January — [ dʒanjʊ(ə)ri] noun (plural Januaries) the first month of the year. Origin OE, from L. Januarius (mensis) (month) of Janus (the Roman god of doors and beginnings) …   English new terms dictionary

  • January — ► NOUN (pl. Januaries) ▪ the first month of the year. ORIGIN from Latin Januarius mensis month of Janus (the Roman god who presided over doors and beginnings) …   English terms dictionary

  • January — [14] The ancient Romans had a god named Janus whose head had two faces, looking in opposite directions. He was the tutelary deity of doorways, and his festival month was at the beginning of the year, when he could look both backwards at the old… …   Word origins

  • January — [jan′yo͞o er΄ē] n. pl. Januaries [ME Janyuere < L Januarius ( mensis), (the month) of JANUS, to whom it was sacred] the first month of the year, having 31 days: abbrev. Jan, Ja, or J …   English World dictionary

  • January — n. (pl. ies) the first month of the year. Etymology: ME f. AF Jenever f. L Januarius (mensis) (month) of Janus the guardian god of doors and beginnings …   Useful english dictionary

  • Jan|u|ar|y — «JAN yu EHR ee», noun, plural ar|ies. the first month of the year. It has 31 days. Abbr: Jan. ╂[< Latin Jānuārius (mensis) (the month) of Jānus Janus] …   Useful english dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”